Sermo in honorem S. Ambrosii episcopi et ecclesiae doctoris die VII Decembris anni MMX in Pontificio Collegio Nepomuceno habita in lingua valde vulgari, erroribus utique non carens:

Ecclesia celebrat festum Sancti Ambrosii, unius de quattuor patrum magnorum Occidentis, episcopi Mediolanensis, qui et doctor mellifluus vocatur. Natus est Augustae Treverorum in Belgica, hodierna Germania, circa annum trecentesimum quadragesimum e familia romana. Postea Romae studiis incubuit et studuit; domum eius paternam invenire potestis iuxta Plateam Testudinum quae Piazza delle Tartarughe italice vocatur ubi et ecclesia ei dedicata, S. Ambrosii de Maxima, erecta est. Anno trecentesimo septuagesimo consularis Liguriae et Aemiliae factus, anno trecentesimo septuagesimo quarto autem episcopus ecclesiae Mediolanensis electus est, ordinatus die septimo Decembris.

In ministerio suo episcopali caritatem maxime exercuit in omnes, verus pastor et doctor fidelium ac clericorum suorum factus. Disciplinam ecclesiasticam tutatus est, rectae fidei Catholicae doctrinam verbo, scriptis et opere acriter praesertim contra Arrianos defendit. Hymnorum cantum in liturgiam Mediolanensem induxit, carmina ista ille conficiens, quos quoque nos in officio divino diebus nostris utimur, exempli gratia celeberrimum hymnum Aeterne rerum conditor. Plura scripta theologica, exegetica et ascetica composuit, cuius viginti sex volumina in bibliotheca mea magnum spatium occupant. Ambrosius obiit sabbato sancto, die quarto Aprilis anni trecentesimi nonagesimi septimi.

Cum Ambrosio — hoc est non solum cum scriptis eius sed etiam cum persona eius quae in istis abscondita est — annos aliquos commoratus sum: operam eius ac vitam non solum volo cognoscere, sed ille praesul praedicator et magister mihi factus est, exemplar pastoris secundum cor Christi pastoris, de quo audivimus ex Isaia propheta: "sicut pastor gregem suum pascet, in brachio suo congregabit agnos et in sinu suo levabit, fetas ipse portabit".

Audiamus pauca verba quae Ambrosius praedicavit plebi dei ante Nativitatis Domini festum, hieme per dies tenebrosos quae in commentario suo super psalmum centesimum octavum decimum legimus:

Lucerna pedibus meis verbum tuum domine. Sequamur ergo lucernam hanc sicut lucernam et sicut nocte ambulemus ad lumen. Praefer tibi lucernam quam propheta monstravit, vide quo debeas transferre vestigium, contuere ubi pedem ponas mentis internae. Tabernaculum enim testimonii corpus hoc nostrum est, in quo Christus advenit per amplius et perfectius tabernaculum, sicut scriptum est, ut per sanguinem suum intret in sancta et conscientiam nostram ab omni opere mortuorum et labe mundet, quo in corporibus nostris lucernarum modo luceat nostrarum lux clara virtutum. Istae sunt lucernae ardentes, quae die ac nocte in templo dei lucent. Si templum dei in corpore tuo servas, si membra tua membra sunt Christi, lucent virtutes tuae, quas nullus extinguit, nisi eas tuum crimen extinxerit. Hoc lumine castae mentis et piae devotionis sollemnitatis nostrae festum Nativitatis Domini resplendeat.

© 2021 David Vopřada. Všechna práva vyhrazena.